DARIUS MEDUS
In libro Danielis nusquam fit sermo de regno quodam Medico quod inter regnum Babylonicum et regnum Persicum intercedat, sicut critici ad suas interpretationes visionum cap. 2 et 7 iustificandas postulant, sed tantum de subregulo quodam, nempe Dario Medo, qui regnum Babylonis gubernandum a Cyro accep...
Main Author: | |
---|---|
Format: | Electronic Article |
Language: | German |
Check availability: | HBZ Gateway |
Journals Online & Print: | |
Interlibrary Loan: | Interlibrary Loan for the Fachinformationsdienste (Specialized Information Services in Germany) |
Published: |
1928
|
In: |
Biblica
Year: 1928, Volume: 9, Issue: 3, Pages: 316-340 |
Online Access: |
Volltext (lizenzpflichtig) |
Summary: | In libro Danielis nusquam fit sermo de regno quodam Medico quod inter regnum Babylonicum et regnum Persicum intercedat, sicut critici ad suas interpretationes visionum cap. 2 et 7 iustificandas postulant, sed tantum de subregulo quodam, nempe Dario Medo, qui regnum Babylonis gubernandum a Cyro accepit. Subregnum quidem affirmant documenta cuneiformia eiusque durationem determinare sinunt, subregulum vero Cambysem Cyri filium nominant. Verumtamen Darius Medus identificari nequit cum Cambyse, qui nomine, origine, aetate ab eo discrepat eique superfuit, nec cum Cyaxare Astyagis filio, de quo, quamvis multa referat Xenophon, an revera exstiterit dubitatur, nec cum Gobrya, Cyri duce exercitus, Babylonis urbis expugnatore, qui munus militare non regale exercuit et ulterius vitam produxit. Restat Astyages, rex Mediae victus, filius Cyaxaris, cum Dario Xerxis (?) filio identificandus. Similitudo nominis paterni, cum voces Cyaxares et Xerxes hebraice scriptae facile confundi possent, ansam dat hypothesi quod Astyages Medus, iuvene Cambyse in tutelam accepto, regnum de facto gubernaverit simulque, ut alia exempla testantur, novo munere suscepto novo (Darii) nomine insignitus sit. Tandem disseritur de duplici computandi modo qui in libro Danielis adhiberi videtur, scilicet iuxta annos regni tum Cyri tum Darii, et de anno edicti Cyri finisque exsilii iudaici. |
---|---|
ISSN: | 2385-2062 |
Contains: | Enthalten in: Biblica
|